Foro- Ciudad.com

Almensilla - Sevilla

Poblacion:
Espaņa > Sevilla > Almensilla
25-07-09 19:26 #2791172
Por:"trucho

vuelve amenazarme y te arrepentiras
EPISTOLA AD CLERICOS II [EpCler2]
(Recensio posterior)

1Attendamus, omnes clerici, magmum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima nomina et verba eius scripta, quae sanctificant corpus. 2Scimus, quia non potest esse corpus, nisi prius sanctificetur a verbo. 3Nihil enim habemus et videmus corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo, nisi corpus et sanguinem, nomina et verba, per quae facti sumus et redempti de morte ad vitam (1 Joa 3,14). 4Omnes autem illi qui ministrant tam sanctissima ministeria, considerent intra se, maxime hi qui indiscrete ministrant, quam viles sint calices, corporalia et linteamina, ubi sacrificatur corpus et sanguis Domini nostri. 5Et a multis in locis vilibus relinquitur, miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur. 6Nomina etiam et verba eius scripta aliquando pedibus conculcantur; 7quia animalis homo non percipit ea quae Dei sunt (1 Cor 2,14). 8Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus nostris se praebeat et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum? 9An ignoramus, quia debemus venire in manus eius? 10Igitur de his omnibus et aliis cito et firmiter emendemus; 11et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et in loco pretioso ponatur et consignetur. 12Similiter nomina et verba Domini scripta, ubicumque inveniantur in locis immundis, colligantur et in loco honesto debeant collocari. 13Et scimus, quia haec omnia tenemur super omnia observare secundum praecepta Domimi et constitutiones sanctae matris Ecclesiae. 14Et qui hoc non fecerit, sciat, se coram Domino nostro Jesu Christo in die iudicii reddere rationem (cfr. Mt 12,36). 15Hoc scriptum, ut melius debeat observari, sciant se benedictos a Domino Deo, qui ipsum fecerint exemplari.



Puntos:
25-07-09 21:52 #2791912 -> 2791172
Por:No Registrado
RE: vuelve amenazarme y te arrepentiras
MORADOR DE CLOACAS
Puntos:

Tema (Autor) Ultimo Mensaje Resp
El humo envuelve Almensilla Por: ana.bombera 23-06-12 08:25
ana.bombera
0
el alcalde vuelve a pasar del SECTOR F Por: No Registrado 30-03-09 20:04
No Registrado
25
Simulador Plusvalia Municipal - Impuesto de Circulacion (IVTM) - Calculo Valor Venal
Foro-Ciudad.com - Ultima actualizacion:07/08/2020
Clausulas de responsabilidad y condiciones de uso de Foro-Ciudad.com